Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 12.29.1 | Cic. Fam. 12.29.2 (English) | >>Cic. Fam. 12.30.1 |
12.29.1
non modo tibi cui nostra omnia notissima sunt , sed neminem in populo R . arbitror esse cui sit ignota ea
familiaritas quae mihi cum L . Lamia est . etenim magno theatro spectata est tum cum est ab A . Gabinio consule relegatus quod libere et fortiter salutem meam defendisset . nec ex eo amor inter nos natus est sed , quod erat vetus et
magnus , propterea nullum periculum pro me adire dubitavit .
ad haec officia vel merita potius iucundissima consuetudo accedit , ut nullo prorsus plus homine delecter . non puto te iam exspectare quibus eum tibi verbis commendem ; causa enim tanti amoris intellegis quae verba desideret .
12.29.2
Iis me omnibus usum putato . tantum velim existimes , si negotia Lamiae , procuratores , libertos , familiam quibuscumque rebus opus erit defenderis , gratius mihi futurum quam si ea tua liberalitas pertinuisset ad rem familiarem meam ; nec dubito quin sine mea commendatione , quod tuum est iudicium de hominibus , ipsius Lamiae causa studiose omnia facturus sis . quamquam erat nobis dictum te existimare alicui s . c ., quod contra dignitatem tuam fieret , scribendo Lamiam adfuisse ; qui omnino consulibus illis numquam fuit ad scribendum ; deinde omnia tum falsa senatus consulta deferebantur . Nisi forte etiam illi Semproniano s . c . me censes adfuisse qui ne Romae quidem
fui , ut tum de eo ad te scripsi re recenti .
12.29.3
sed haec hactenus . te , mi Cornifici , etiam atque etiam rogo ut omnia Lamiae negotia mea putes esse curesque ut intellegat hanc commendationem maximo sibi usui fuisse . hoc mihi gratius facere nihil potes . cura ut valeas .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 12.29.1 | Cic. Fam. 12.29.2 (English) | >>Cic. Fam. 12.30.1 |